- PLATO
- I.PLATOCastellum in Amurgo, seu Mergo, Insula.II.PLATOPhilosophus insignis, sectae Academicae princeps, Aristonis et Parectoniae fil. ex humerorum latitudine sic dictus, cum antea ex avi nomine Aristocles vocaretur. Hic adhuc adolescens plaestrâ se exercuit; picturae operam decdit, Tragoediasque et poemata quaedam conseripsit. Post haec ad Socratem se contulit, sub quo brevi tantum in philosophia profecit, ut non immerito divinus Plato, et Philosophorum Homerus fuerit appellatus. Cratylum dein, posteaque Hermogenem audiit. Etiam Megaram se, ut euclidem; Cyrenem, ut theodorum Mat hematicum; in M. quoque Graeciam, ut Philolaum et Eurytum, Pythagoricos, sibi conciliaret, contulit. Vide infra. Is quod ad Dialecticam pertinet, primus res ipsas distinxit, quô modô plurimas, quas habuêre antiqui, dubitationes, sustulit. Fuit varius, multiplex, ac tantae eloquentiae, ut Iovem (si Graece voluisset) Platonice loquuturum philosophi dicerent. Peccat autem eô, i(inquit) Vossius quod multum gaudet metaphoris, ilsque non verecundis, sed audacibus, et plane poeticis, atque φορτικαῖς: Philosophiae siquidem magis convenit dictio propria, aut tralationes receptae, et usitatae. Ad poeticam autem dictionem prope accedere Platonem, non Aristotelis modo iudieium est, sed et Dionysii Halicarnessen sis. Imo in dialogis suis poetice magis loquitur, quam Comoedia facit, ut multos sensisse, testis est Cicero in Bruto. Athenis, uti diximus, primum Socrati dedit operam; deinde cum licit per aetatem, in Italiam profectus est, ut Pythagoreos audiret, ubi Philolai Crotaoniatae librum, de secta Pythagorea, centum minis etiam in rei familias difficultate mercatus est, ex quibus multa in suum Timaeum transtulit. In Aegyptum deinde dproperans, oleum secum mercaturae gratiâ vexit, ut viatico suppeditaret, ubi libros Mosis legisse creditur. Etiam in Indiam cogitaverat, ut ibi cum Gymnosophistis colloqueretur, sed Asiatieis bellis inhibitus est. Athenas reversus est, in Academia docuit: Physicam quidem, secundum Heracliti: logicam, Pythagorae; ethicam vero iuxta Socratis mentem: Philosophiâ sic a tribus excellentissimis Graeciae Philosophis mutuarâ. Consistebat autem illa in Dialogis 10. In quibus sub Socratis, et Timaei, suam: sub gorgiae vero et Protagorae nominibus, aliorum sententiam exponit. Credidit in unum Deum, cui tamen Daemones et Heroas associat: et dolet Tertullianus tractat. de anima, omnes haereticos e dialogis eiusde Republ. et Ideis subsida errorum mutuatos esse, haeretica Idearum sacramenta, illas propterea vocans; additque in Ideis Platonicis Gnosticorum haeretica semina relucere. Fatendum tamen, primos Ecclesiae Patres fere omnes Platonicos fuisse, huiusque Philosophiam reliquis omnibus antetulisse. Scribit quoque Augustin. l. 7. Consess. libris eius utiliter se ad intelligentiam variarum veritatum Orthodoxarum usum fuisse, ibique ferme totum evangelii Iohannis initium se reperisse. Imo Iustinus Martyr, Clemens Alexandr. Eusebius, alii, ipsum de Trinitate aliquam quoque notitiam habuisse crediderunt, etc. et Moses Atticus, a Numenio Pythagorico, dictus est. Clem. l. 1. Strom. Ter in Siciliam navigavit, primum Aetnae flagrantis visendae gratiâ, ut Apuleius ait: Reversus, apud Aeginam captus est a pratis, ac minis 30. venundatus; deinde a Nicete Cyrenaeo redemptus. Iterum rediit, sub iuniore Dionysio, spe liberandi Siciliam. Sed paulo post, expulsô Dione, et ipse suspectus remigravit. Tertio cum maxime nollet, rogatus ab Archyta, ut Dionem tyranno creconciliaret, iter ingressus, ab eodem Dionysio obviam procedente, quadrigis exceptus est. Demum in suspieionem veniens, vix rogante, et spondente pro eo Archytâ, dimissus. An. aetat, 81. placidissimô decessit obitu, die natali, Olymp. 108. ante Christum Natum 347. vel 348. ut Cicero et Seneca tradunt, ut Laert. vero, in nuptiis discumbens. Horat. l. 2. Serm. Sat. 4. v. 3.Pythagoram, Anytique reum, doctumque Platona.Plin. eum sapientiae antistitem vocat. Sublimis apex philosopherum et columen dicitur Arnobio, adversus Gent. l. 1. Quin et Cicero philosophorum aliquem laudans, semper, inquit, excipio Platonem. Cum parvulus aliquando dormiret, apes, facundiae omen, in labellis eius consederunt. Philosophorum quis dubitet Platonem esse praecipuum, sive acumine disserendi, sive eloquendi facultate divinâ quâdam et Homericâ? Multum enim supra prosam orationem, et quam pedestrem Graecivocant, surgit: ut mihinon hominis ingeniô, sed quôdam Delphicô videatur oraculô instructus. Ita de eo quintilian. l. 10. c. 1. Vide Bessarionem quoque in Calumn. Plat. Marsilium Fic. in Phil. Plat. Voss. de Sectis Phil. c. 12. Meursium, etc. Lloyd.III.PLATOalter Atheniensis, poeta priscae Comoediae, tempore Aristophanis, cuius fabulas Pollux, Suidas et Athenaeus commemorant. Item alius Poeta. Tres item alios Diog. Laert. recenset: unum Rhodium Philosophum, discipulum Panaetii: alium Peripateticum, de ludo Aristotelis: tertium Praxiphanis discipulum. Vide Laert. in Plat. l. 3. Athen. l. 4. 6. 7. 10. Iul. Pollucem, l. 6. c. 33. l. 7. c. 29. l. 10. c. 24. etc. Alus denique Martyr, qui, pro fide Christianâ, imperante Maximinianô, passus est, paternamque hereditatem, dum viveret, pauperibus est largitus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.